monumenta.ch > Augustinus > 10
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 8, 11.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 8, 10.

1 Quis autem sobria consideratione dicat: Melius non crearet quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? Hoc est enim dicere, melius non esse qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esse etiam malum qui pro suo merito iuste puniretur.
2 Cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed unum superius, alterum inferius; non intelligunt tardi corde, cum dicunt, Utrumque tale esset; nihil se aliud dicere quam, Solum illud esset.
3 Ac sic cum aequare volunt genera bonorum, numerum minuunt; et immoderate augendo unum genus, alterum tollunt.
4 Quis autem hos audiret, si dicerent: Quoniam excellentior sensus est videndi quam audiendi, quatuor oculi essent, et aures non essent? Ita, si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius poenae comparatione, sine ulla superbia Deo subditur; aliqua vero in hominibus ita creata est, ut in se Dei beneficium non possit agnoscere, nisi alterius videndo supplicium, ut non altum sapiat, sed timeat (Rom. XI, 20), id est non de se praefidat, sed confidat in Deum; quis recte intelligens dicat, Talis esset ista qualis illa; nec videat se nihil aliud dicere quam, Non esset ista, sed sola esset illa? Quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur ergo non crearet Deus etiam quos malos futuros esse praesciebat, volens ostendere iram et demonstrare potentiam suam, et ob hoc sustinens in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Id. IX, 22, 23)? Sic enim qui gloriatur, nonnisi in Domino gloriatur (II Cor. X, 17), cum cognoscit non suum, sed illius esse, non solum ut sit, verum etiam ut nonnisi ab illo bene sibi sit, a quo habet ut sit.
Augustinus HOME