monumenta.ch > Augustinus > 38 > 48 > 10 > 22 > 11 > 16 > 34 > 30 > 9 > 30 > 22 > 15 > 14 > 39 > 9


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 7, 9.

1 Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino peccare.
2 Ecce nos concedimus meliorem esse naturam quae omnino peccare nolit; concedant et ipsi non esse malam naturam quae sic facta est, ut posset non peccare si nollet, et iustam esse sententiam qua punita est, quae voluntate non necessitate peccavit.
3 Sicut ergo ratio vera docet meliorem esse naturam quam prorsus nihil delectat illicitum; ita ratio vera nihilominus docet etiam illam bonam esse quae habet in potestate illicitam delectationem, si exstiterit, ita cohibere, ut non solum de caeteris licitis recteque factis, verum etiam de ipsius pravae delectationis cohibitione laetetur.
4 Cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam, et non utramque potius faceret Deus? Ac per hoc qui parati erant de illa sola Deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque.
5 Illa quippe est in sanctis Angelis, haec in sanctis hominibus.
6 Qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt, laudabilemque naturam culpabili voluntate depravarunt.
7 non quia praesciti sunt, ideo creari minime debuerunt, Habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus impleant pro utilitate sanctorum.
8 Nam Deus nec iustitia cuiusquam recti hominis eget; quanto minus iniquitate perversi?
Augustinus HOME