monumenta.ch > Augustinus > 1 > 15 > 38 > 23 > 14 > 5 > 38 > 23 > 11 > 41 > 31 > 68 > 8


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 6, 8.

1 Sic autem quidam moventur de hac primi hominis tentatione, quod eam fieri permiserit Deus, quasi nunc non videant universum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione tentari.
2 Cur et hoc permittit Deus? An quia probatur et exercetur virtus, et est palma gloriosior non consensisse tentatum, quam non potuisse tentari: cum etiam ipsi qui deserto Creatore eunt post tentatorem, magis magisque tentent eos qui in verbo Dei permanent, praebeantque illis contra cupiditatem devitationis exemplum, et incutiant contra superbiam timorem pium? Unde dicit Apostolus: Intendens teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1).
3 Mirum est enim quantum ista humilitas, qua subdimur Creatori, ne tanquam eius adiutorio non egentes de nostris viribus praesumamus, per Scripturas omnes divinas cura continua commendatur.
4 Cum ergo etiam per iniustos iusti, ac per impios pii proficiant, frustra dicitur: Non crearet Deus, quos praesciebat malos futuros.
5 Cur enim non crearet quos praesciebat bonis profuturos, ut et utiles eorum bonis voluntatibus exercendis admonendisque nascantur, et iuste pro sua mala voluntate puniantur?
Augustinus HOME