monumenta.ch > Augustinus > 21 > 24 > 11 > 23 > 19 > 18 > 11 > 13 > 10 > 4 > 28 > 5 > 7 > 26 > 25 > 26 > 25 > 22 > 12 > 22 > 5


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 3, 5.

1 Nec sane debemus opinari quod serpentem sibi, per quem tentaret persuaderetque peccatum, diabolus elegerit; sed cum esset in illo propter perversam et invidam voluntatem decipiendi cupiditas, nonnisi per illud animal potuit, per quod posse permissus est.
2 Nocendi enim voluntas potest esse a suo quoque animo prava; non est autem potestas nisi a Deo, et hoc abdita altaque iustitia, quoniam non est iniquitas apud Deum.
Augustinus HOME