monumenta.ch > Augustinus > 4


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 2, 4.

1 Serpens autem erat ibi prudentissimus quidem, sed omnium bestiarum quae erant super terram, quas fecerat Dominus Deus.
2 Translato enim verbo dictum est, prudentissimus, vel sicut plures latini codices habent, sapientissimus, non proprio quo in bonum accipi solet sapientia vel Dei, vel Angelorum, vel animae rationalis; tanquam si sapientes apes etiam formicasque dicamus, propter opera velut imitantia sapientiam.
3 Quanquam iste serpens non irrationali anima sua, sed alieno iam spiritu, id est diabolico, posset sapientissimus dici omnium bestiarum.
4 Quantumlibet enim praevaricatores angeli de supernis sedibus suae perversitatis et superbiae merito deiecti sint, natura tamen excellentiores sunt omnibus bestiis propter rationis eminentiam.
5 Quid ergo mirum si suo instinctu diabolus iam implens serpentem, eique spiritum suum miscens, eo more quo vates daemoniorum implere solet, sapientissimum eum reddiderat omnium bestiarum secundum animam vivam irrationalemque viventium? Abusione quippe nominis ita sapientia dicitur in malo, quemadmodum in bono astutia; cum proprie magisque usitate in latina duntaxat lingua sapientes laudabiliter appellentur, astuti autem male cordati intelligantur.
6 Unde nonnulli, sicut in plerisque codicibus invenimus, ad usum latinae locutionis, non verbum, sed potius sententiam transferentes, astutiorem omnibus bestiis istum serpentem, quam sapientiorem dicere maluerunt.
7 Quid autem habeat hebraea proprietas, utrum illic in malo, non abusive, sed proprie possint dici et intelligi sapientes, viderint qui eam probe noverunt.
8 Nos tamen aperte legimus alio Scripturarum sanctarum loco sapientes ad malum, non ad bonum (Ierem. IV, 22); et Dominus dicit sapientiores esse filios saeculi filiis lucis, ad consulendum sibimet in posterum quamvis fraude, non iure (Luc. XVI, 8).
Augustinus HOME