1 | Et erant nudi ambo Adam et mulier eius, et non pudebat illos. |
2 | Serpens autem erat prudentissimus omnium bestiarum quae sunt super terram, quas fecit Dominus Deus. |
3 | Et dixit serpens mulieri, Quid, quia dixit Deus, Non edetis ab omni ligno paradisi? Et dixit mulier serpenti, A fructu ligni quod est in paradiso edemus, de fructu autem ligni quod est in medio paradisi, dixit Deus, Non edetis ex eo, neque tangetis illud, ne moriamini. |
4 | Et dixit serpens mulieri, Non morte moriemini: sciebat enim Deus, quoniam qua die manducaveritis de eo, aperientur vobis oculi, et eritis tanquam dii, scientes bonum et malum. |
5 | Et vidit mulier quia bonum lignum ad escam, et quia placet oculis videre, et decorum est cognoscere. |
6 | Et sumens de fructu eius edit, et dedit viro suo secum, et ederunt. |
7 | Et aperti sunt oculi amborum, et agnoverunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici, et fecerunt sibi campestria. |
8 | Et audierunt vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad vesperam, et absconderunt se Adam et mulier eius a facie Domini Dei, in medio ligni paradisi. |
9 | Et vocavit Dominus Deus Adam, et dixit illi, Ubi es? Et dixit ei, Vocem tuam audivi deambulantis in paradiso, et timui, quia nudus sum, et abscondi me. |
10 | Et dixit illi, Quis nuntiavit tibi quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares, ab eo edisti? Et dixit Adam, Mulier quam dedisti mecum, haec mihi dedit de ligno, et edi. |
11 | Et dixit Dominus Deus mulieri, Quid hoc fecisti? Et dixit mulier, Serpens seduxit me, et manducavi. |
12 | Et dixit Dominus Deus serpenti, Quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis, quae sunt super terram. |
13 | Super pectus tuum et ventrem tuum ambulabis, et terram edes omnes dies vitae tuae. |
14 | Et inimicitias ponam inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et semen eius: ipsa tibi servabit caput, et tu servabis eius calcaneum. |
15 | Et mulieri dixit, Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum. |
16 | In tristitiis paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. |
17 | Adae autem dixit, Quia audisti vocem mulieris tuae, et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis: in tristitiis edes illam omnes dies vitae tuae; spinas et tribulos germinabit tibi, et edes funum agri. |
18 | In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram, ex qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. |
19 | Et vocavit Adam nomen mulieris suae, Vita, quoniam haec est mater omnium viventium. |
20 | Et fecit Dominus Deus Adam et mulieri eius tunicas petticeas, et induit eos. |
21 | Et dixit Dominus Deus, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. |
22 | Et nunc ne aliquando extendat manum suam, et sumat de ligno vitae, et edat, et vivat in aeternum. |
23 | Et dimisit illum Dominus Deus de paradiso voluptatis operari terram, ex qua sumptus est. |
24 | Et eiecit Adam, et collocavit eum contra paradisum voluptatis: et ordinavit Cherubim, et flamineam rhomphaeam quae vertitur, custodire viam ligni vitae. |