monumenta.ch > Augustinus > 10 > 18 > 11 > 17 > 32 > 15 > 20 > 24 > 20 > 33 > 31 > 13 > 17 > 66 > 10 > 11 > 10 > 17 > 14 > 13 > 39 > 10 > 16 > 62 > 11 IV > 38 > 21 > 10 > 13 > 38 > 29 > 16 > 29 > 42 > 10 > 16 > 57 > 10 > 31 > 52 > 27 > 61 > 37 > 18 > 35 > 34 > 10 > 26 > 75 > 39 > 67 > 54 > 58 > 15 > 14 > 81 > 19 > 21 XII > 11 > 50 > 18 > 53 > 59 > 56 > 134 > 47 > 46 > 74 > 63 > 23 > 28 > 25
Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 14, 24. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 14, 25.

1 Sed antequam per aetatem possit secundum spiritum vivere, necessarium habet Mediatoris Sacramentum, ut quod per eius fidem nondum potest, per eorum qui eum diligunt fiat.
2 Eius enim Sacramento solvitur etiam in aetate infantili originalis poena peccati; a quo nisi adiutus, etiam iuvenis, carnalem concupiscentiam non domabit; nec ea subiugata aeternae vitae meritum apprehendet, nisi eius dono, quem promereri studet.
3 Ideo vivus oportet etiam infans baptizetur, ne obsit animae societas carnis peccati, qua participata fit ut nihil possit anima infantis secundum spiritum sapere.
4 Ipsa quippe affectio gravat etiam corpore exutam, nisi cum in corpore est, per unicum sacrificium Mediatoris veri sacerdotis expietur.
Augustinus HOME