monumenta.ch > Augustinus > 27 > 21 > 39 > 47 > 50 > 23 > 38 > 32 > 36 > 34 > 42 > 24 > 40 > 38 > 13 > 28 > 10 > 31 > 39 > 16 > 16
Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 9, 15. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 9, 16.

1 Quo testimonio sane satis admonemur, ex nihilo Deum fecisse animam quam primo homini dedit, non ex aliqua iam facta creatura, sicut corpus ex terra: et ideo cum redit, non habet quo redeat, nisi ad auctorem qui eam dedit; non ad eam creaturam ex qua facta est, sicut corpus ad terram.
2 Nulla est enim creatura ex qua facta est, quia ex nihilo facta est; ac per noc ad factorem redit quae redit, a quo ex nihilo facta est.
3 Non enim omnes redeunt, quoniam sunt de quibus dicitur, Spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 30).
Augustinus HOME