monumenta.ch > Augustinus > 12 > 8 > 2 > 7 > 27 > 3 > 5 > 9 > 6 > 42 > 6 > 8 > 5 > 12 > 12 > 26 > 2 > 4 > 2 > 18 > 7 > 11 > 17 > 5 > 23 > 9 > 8 > 7 > 21 > 22 > 4 > 17 > 23 > 31 > 39 > 54 > 1. 1 > 7 > 5 > 2 > 2 > 21 > 42 > 3 > 31 > 7 > 8 > 8 > 26 > 19 > 49 > 18 > 7 > 19 > 38 > 10
Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 6, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 6, 10.

1 Et illud quod scriptum est, Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII, 15), si nomine cordium voluerimus animas intelligere, neque hoc repugnat cuiquam duorum de quibus nunc ambigimus.
2 Sive enim ex una illa quam flavit in faciem primi hominis, ipse utique singulas fingit, sicut etiam corpora; sive singulas vel fingat et mittat, vel in eis ipsis quibus miserit, eas fingat: quanquam hoc non mihi videatur dictum, nisi ex eo quod per gratiam nostrae animae ad imaginem Dei renovatione formantur.
3 Unde dicit Apostolus: Gratia enim salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed donum Dei est; non ex operibus, ne forte quis extollatur.
4 Ipsius enim sumus figmentum, creatum in Christo Iesu in operibus bonis (Ephes. II, 8-10).
5 Non enim per hanc gratiam fidei corpora nostra creata vel ficta possumus intelligere, sed sicut in Psalmo dictum est, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12).
Augustinus HOME