monumenta.ch > Augustinus > 8 > 13 > 10 > 19 > 18 > 11 > 16 > 11 > 20 > 15 > 2 > 15 > 20 > 17 > 13 > 14 > 19 > 22 > 18 > 17 > 17 > 9
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 6, 10.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 6, 9.

1 Illud ergo iam videamus, cuinam potius sententiae divina testimonia suffragentur: eine qua dicitur animam unam Deum fecisse, et dedisse primo homini, unde caeteras faceret, sicut ex eius corpore caetera hominum corpora; an ei qua dicitur singulas singulis facere, sicut illi unam, non ex illa caeteras.
2 Illud enim quod per Isaiam dicit, Omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16), cum hoc eum de anima dicere, quae sequuntur satis ostendant, ad utrumque accipi potest.
3 Nam sive ex una primi hominis anima, sive ex aliquo suo secreto, omnes procul dubio animas ipse facit.
Augustinus HOME