monumenta.ch > Augustinus > 19 > 14 > 15 > 17 > 19 > 16 > 10.19 > 10.21 > 23 > 8 > 10 > 20.28 > 10 > 13 > 13 > 11 > 11 > 11 > 6 > 11.26 > 18.24 > 11.24 > 19.26 > 12 > 15.25 > 24 > 7 > 3 > 21 > 16 > 16 > 21 > 15 > 27 > 27 > 10 > 19 > 5 > 20.30 > 22 > 12 > 29 > 17.29 > 22 > 25 > 26 > 25 > 26 > 7


Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 4, 7.

1 Ac primum illud firmissime teneamus, animae naturam nec in naturam corporis converti, ut quae iam fuit anima, fiat corpus; nec in naturam animae irrationalis, ut quae fuit anima hominis, fiat pecoris; nec in naturam Dei, ut quae fuit anima, fiat quod est Deus: atque ita vicissim nec corpus, nec animam irrationalem, nec substantiam quae Deus est, converti et fieri animam humanam.
2 Illud etiam non minus certum esse debet, animam non esse nisi creaturam Dei.
3 Quapropter si neque de corpore, neque de anima irrationali, neque de seipso Deus animam hominis fecit, restat ut aut de nihilo eam faciat, aut de aliqua spirituali, tamen rationali creatura.
4 Sed de nihilo fieri aliquid consummatis operibus, quibus creavit omnia simul, violentum est velle monstrare; et utrum perspicuis documentis obtineri possit, ignoro.
5 Nec exigendum est a nobis quod vel comprehendere homo non valet; vel si iam valeat, mirum si persuadere cuiquam potest, nisi tali, qui etiam nullo homine docere conante, potest etiam ipse tale aliquid intelligere.
6 Tutius est igitur de huiusmodi rebus non humanis agere coniecturis, sed divina testimonia perscrutari.
Augustinus HOME