monumenta.ch > Augustinus > . . . > 9 > 2 > 7 > 5 > 4 > 3 > 9 > 3 > 9 > 8 > . . . > 6 > 8 > 7 > 4 > 4 > 3 > 6 > 6 > 9 > 6 > 9 > 6 > 7 > 8 > 8 > 9 > 5 > 6 > 6 > 3 > 7 > 6 > . . . > 5 > 6 > 8 > 1 > 1 > 2 > 8 > 7 > 7 > 2 > 2 > 1 > 5 > 5
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 3, 6.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 3, 5.

1 Si autem quaeritur, ad quam rem fieri oportuerit hoc adiutorium, nihil aliud probabiliter occurrit, quam propter filios procreandos, sicut adiutorium semini terra est, ut virgultum ex utroque nascatur: hoc enim et in prima rerum conditione dictum erat, Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos Deus, dicens: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini eius (Gen. I, 27, 28).
2 Quae ratio conditionis et coniunctionis masculi et feminae atque benedictio, nec post peccatum hominis poenamque defecit.
3 Ipsa enim est secundum quam nunc terra hominibus plena est dominantibus eius.
Augustinus HOME