monumenta.ch > Augustinus > 27 > 39 > 31 > 10 > 28 > 13 > 38 > 40 > 24 > 42 > 34 > 36 > 7 > 32 > 7 > 38 > 23 > 50 > 47 > 39 > 21 > 3 > 2 > 12 > 34 > 23 > 7 IV > 15 > 59 > 27 > 39 > 55 > 25 > 38 > 37 > 26 > 46
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 25, 47.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 25, 46.

1 Natura igitur universitatis corporalis non adiuvatur extrinsecus corporaliter.
2 Neque enim est extra eam ullum corpus, alioquin non est universitas.
3 Intrinsecus autem adiuvatur incorporaliter, Deo id agente ut omnino natura sit; quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36).
4 Partes vero eiusdem universitatis et intrinsecus incorporaliter adiuvantur, vel potius fiunt, ut naturae sint; et extrinsecus corporaliter, quo se melius habeant, sicut alimentis, agricultura, medicina, et quaecumque etiam ad ornatum fiunt, ut non solum salvae ac fecundiores, verum etiam decentiores sint.
Augustinus HOME