monumenta.ch > Augustinus > 27 > 21 > 39 > 47 > 50 > 23 > 38 > 32 > 36 > 34 > 42 > 24 > 40
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 21, 41.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 21, 40.

1 Quocirca quisquis intelligere conatur quemadmodum vere aeternus et vere immortalis atque incommutabilis Deus, ipse nec per tempus nec per locum motus moveat temporaliter et localiter creaturam suam; non eum puto posse assequi, nisi prius intellexerit quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus, non per locum, sed tantum per tempus motus, moveat corpus per tempus et locum.
2 Si enim quod in seipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud quod supra est?
Augustinus HOME