monumenta.ch > Augustinus > 24 > 33 > 11 > 28 > 30 > 6. 7 > 15 > 19 > 67 > 22 > 41 > 5. 8 > 12.27 > 6 > 17 > 7 > 43 > 35 > 25 > 17 > 26 > 28 > 2 > 43 > 10 > 11 > 28 > 3. 4 > 9 IV > 23 > 11 > 33 > 40 > 9 > 8.15 > 22 > 56 > 1. 2 > 62 > 15 > 24 > 48 > 12.27 > 13 > 13 > 32 > 40 > 30 > 33 > 18 > 37 > 37 > 35 > 12.25 > 61 > 28 > 37 > 32 > 8 > 31 > 17 > 20 > 36 > 33 > 34 > 48 > 16 > 36 > 22 > 40 > 13 > 55 > 45 > 34 > 35 > 16 > 3. 5 > 5. 7 > 28 > 10 > 9.10 > 50 > 5 > 68 > 30 > 3. 4 > . 1 > 12 > 24 > 30 > 41 > 1 > 14 > 13 > 2 > 35 > 4 > 11 > 1. 2 > 37 > 47 > 10 > 6.10 > 41 > 16 > 45 > 35
Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 16, 34. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 16, 35.

1 Sic ergo illis primis hominibus iam vita erat dulcis, quam profecto amittere devitabant; idque ipsum quibuscumque modis vel sonis significantem Deum intelligere poterant: nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros, id est, illud quod habebant et se habere gaudebant, non amissuros; unde suo loco loquendum est.
2 Advertant itaque, si quos movet, quomodo potuerint intelligere inexperta nominantem vel minantem Deum; et videant nos omnium inexpertorum nomina, nonnisi ex contrariis quae iam novimus, si privationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere.
3 Nisi forte aliquem movet quemadmodum loqui potuerint, vel loquentem intelligere, qui non didicerant vel crescendo inter loquentes, vel aliquo magisterio; quasi magnum fuerit Deo loqui eos docere, quos ita fecerat, ut hoc possent etiam ab hominibus discere, si essent a quibus.
Augustinus HOME