monumenta.ch > Augustinus > 32 > 31 > 55 > 50 > 18 > 27 > 35 > 35 > 20 > 53 > 32 > 32 > 1 > 33 > 19 > 41 > 37 > 27 > 17 > 11 > 33 > 15 > 56 > 34 > 25 > 36 > 24 > 15 > 27 > 25 > 33 > 31 > 49 > 20 > 11 > 19 > 14 > 13 > 36 > 25 > 22 > 24 > 39 > 34 > 17 > 26 > 22 > 25
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 12, 26.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 12, 25.

1 Neque enim tale aliquid est homo, ut factus, deserente eo qui fecit, possit aliquid agere bene tanquam ex seipso; sed tota eius actio bona, est converti ad eum a quo factus est, et ab eo iustus, pius, sapiens, beatusque semper fieri: non fieri et recedere, sicut a corporis medico sanari et abire: quia medicus corporis operarius fuit extrinsecus, serviens naturae intrinsecus operanti sub Deo, qui operatur omnem salutem gemino illo opere providentiae, de quo supra locuti sumus (Cap. 9).
2 Non ergo ita se debet homo ad Dominum convertere, ut cum ab eo factus fuerit iustus abscedat, sed ita ut ab illo semper fiat.
3 Eo quippe ipso cum ab illo non discedit, eius ipse praesentia iustificatur, et illuminatur, et beatificatur, operante et custodiente Deo, dum obedienti subiectoque dominatur.
Augustinus HOME