monumenta.ch > Augustinus > 12 > 8 > 2 > 7 > 27 > 3 > 5 > 9 > 6 > 42 > 6 > 8 > 5 > 12 > 12 > 26 > 2 > 4 > 2 > 18 > 7 > 11 > 17 > 5 > 23 > 9 > 8 > 7 > 21 > 22 > 4 > 17 > 23 > 31 > 39 > 54 > 1. 1 > 7 > 5 > 2 > 2 > 21
Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 10, 20. <<<     >>> 22.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 10, 21.

1 Quod si et illud intelligamus, ut paradisum operaretur, et paradisum custodiret, operari quidem paradisum posset, sicut supra diximus, per agriculturam; custodire autem non adversus improbos aut inimicos, qui nulli erant, sed fortassis adversus bestias.
2 Quomodo istud? aut quare? Numquid enim bestiae iam in hominem saeviebant, quod nisi peccato non fieret? Ipse quippe bestiis omnibus ad se adductis, sicut post commemoratur, nomina imposuit: ipse etiam sexto die lege verbi Dei cum omnibus communes cibos accepit.
3 Aut si erat iam quod timeretur in bestiis, quonam pacto posset unus homo illum munire paradisum? Neque enim exiguus locus erat, quem tantus fons irrigabat.
4 Custodire quidem ille deberet, si posset paradisum tali et tanta maceria communire, ut eo serpens non posset intrare: sed mirum si priusquam communiret, omnes serpentes inde posset excludere.
Augustinus HOME