monumenta.ch > Augustinus > 1 > 15 > 38 > 23 > 14 > 5


Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 2, 5.

1 Nam et ego contra Manichaeos, qui has litteras Veteris Testamenti non aliter quam oportet accipiendo errant, sed omnino non accipiendo et detestando blasphemant, duos conscripsi libros recenti tempore conversionis meae; cito volens eorum vel confutare deliramenta, vel erigere intentionem ad quaerendam in Litteris quas oderunt, christianam et evangelicam fidem.
2 Et quia non mihi tunc occurrebant omnia quemadmodum proprie possent accipi, magisque non posse accipi videbantur, aut vix posse aut difficile; ne retardarer, quid figurate significarent ea quae ad litteram non potui invenire, quanta valui brevitate et perspicuitate explicavi, ne vel multa lectione vel disputationis obscuritate deterriti, in manus ea sumere non curarent.
3 Memor tamen quid maxime voluerim nec potuerim, ut non figurate sed proprie primitus cuncta intelligerentur, nec omnino desperans etiam sic posse intelligi, idipsum in prima parte secundi libri ita posui.
4 Sane, inquam, quisquis voluerit omnia quae dicta sunt, secundum litteram accipere, id est, non aliter intelligere quam littera sonat, et potest evitare blasphemias, et omnia congruentia fidei catholicae praedicare; non solum ei non est invidendum, sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est.
5 Si autem nullus exitus datur, ut pie et digne Deo quae scripta sunt intelligantur, nisi figurate atque in aenigmatibus proposita ista credamus; habentes auctoritatem apostolicam, a quibus tam multa de libris Veteris Testamenti solvuntur aenigmata, modum quem intendimus teneamus, adiuvante illo qui nos petere, quaerere et pulsare adhortatur (Matth. VII, 7): ut omnes istas figuras rerum secundum catholicam fidem, sive quae ad historiam, sive quae ad prophetiam pertinent, explicemus; non praeiudicantes meliori diligentiorique tractatui, sive per nos, sive per alios, quibus Dominus revelare dignatur (De Gen. contra Manich. lib. 2, cap. 2).
6 Haec tunc dixi.
7 Nunc autem quia voluit Dominus ut ea diligentius intuens atque considerans, non frustra, quantum opinor, existimarem etiam per me posse secundum propriam, non secundum allegoricam locutionem haec scripta esse monstrari, sicut ea quae superius valuimus ostendere, sic etiam quae sequuntur de paradiso perscrutemur.
Augustinus HOME