monumenta.ch > Augustinus > 6 > 9 > . . . > 3 > 9 > 1 > 2 > 21 > . . . > 1 > 3 > 2 > 7 > 2 > 5 > 4 > 5 > 4 > 4 > 3 > 21 > 8 > 9 > 2 > 1 > 21 > 5 > 4 > 4 > 3
Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 1, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 1, 3.

1 Sed alia est, inquiunt, narratio factorum mirabilium, alia institutarum creaturarum.
2 Illic enim ea ipsa insolita ostendunt alios esse tanquam naturales modos rerum, alios miraculorum, quae magnalia nominantur; hic autem ipsa insinuatur institutio naturarum.
3 Quibus respondetur, Sed ideo insolita et ipsa, quia prima.
4 Nam quid tam sine exemplo, et sine pari facto in rerum mundanarum constitutione quam mundus? Num ideo credendum non est Deum fecisse mundum, quia iam non facit mundos; aut non fecisse solem, quia iam non facit soles? Et hoc quidem non de paradiso, sed de ipso homine permotis debuit responderi: nunc vero cum ipsum sic credant a Deo factum, sicut alius nullus factus est; cur paradisum nolunt ita factum credere, quemadmodum nunc vident silvas fieri?
Augustinus HOME