monumenta.ch > Augustinus > 27 > 39 > 31 > 10 > 28 > 13 > 38 > 40 > 24 > 42 > 34 > 36 > 7 > 32 > 7 > 38 > 23 > 50 > 47 > 39 > 21 > 3 > 2 > 12 > 34 > 23 > 7 IV > 15 > 59 > 27 > 39 > 55 > 25 > 38 > 37 > 26 > 46 > 44 > 2 > 30 > 27 > 36 > 42 > 16 > 22 > 36 > 66 > 2 > 54 > 22 > 34 > 17 > 41 > 22 > 34 > 28 > 26 > 43
Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 28, 42. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 28, 43.

1 Nunc tamen de anima, quam Deus inspiravit homini sufflando in eius faciem, nihil confirmo, nisi quia ex Deo sic est, ut non sit substantia Dei; et sit incorporea, id est, non sit corpus, sed spiritus; non de substantia Dei genitus, nec de substantia Dei procedens, sed factus a Deo; nec ita factus ut in eius naturam natura ulla corporis vel irrationalis animae verteretur; ac per hoc, de nihilo: et quod sit immortalis secundum quemdam vitae modum, quem nullo modo potest amittere; secundum quamdam vero mutabilitatem, qua potest vel deterior vel melior fieri, non immerito etiam mortalis possit intelligi; quoniam veram immortalitatem solus ille habet, de quo proprie dictum est, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16).
2 Caetera quae in hoc libro disceptando locutus sum, ad hoc valeant legenti, ut aut noverit quemadmodum sine affirmandi temeritate quaerenda sint quae non aperte Scriptura loquitur; aut, si ei quaerendi modus iste non placet, quemadmodum ipse quaesiverim sciat, ut si me potest docere non abnuat, si autem non potest, a quo ambo discamus mecum requirat.
Augustinus HOME