monumenta.ch > Augustinus > 59 > 37


Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 26, 37.

1 Quae si ita sunt, fatebimur etiam non in eo rerum genere animam primitus creatam, ut esset praescia futuri operis sui, vel iusti, vel iniqui.
2 Nimis quippe incredibile est eam potuisse propria voluntate inclinari ad corporis vitam, si se ita in quibusdam peccaturam praesciret, ut iuste supplicio perpetuo puniretur.
3 Iuste sane Creator landatur in omnibus quae fecit omnia bona valde.
4 Neque enim ex iis tantum laudandus est, quibus praescientiam dedit; cum recte laudetur etiam quia pecora creavit, quibus est natura humana praestantior etiam in ipsis peccantibus.
5 Natura quippe hominis ex Deo est, non iniquitas, qua se ipse involvit male utendo libero arbitrio: quod tamen si non haberet, in natura rerum minus excelleret.
6 Cogitandus quippe est homo iuste vivens etiam non praescius futurorum, et ibi videndum est, excellentia voluntatis bonae quam non impediatur ad recte vivendum et Deo placendum, quod ignarus futuri vivit ex fide.
7 Huiusmodi ergo creaturam quisquis esse nollet in rebus, contradicit Dei bonitati.
8 Quisquis autem poenas eam non vult luere pro peccatis, inimicus est aequitati.
Augustinus HOME