monumenta.ch > Augustinus > 14 > 30 > 18 > 27 > 32 > 13 > 37 > 35 > 13
Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 9, 12. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 9, 13.

1 Deinde cavendum est ne quaedam translatio animae fieri a pecore in hominem posse credatur (quod veritati fideique catholicae omnino contrarium est), si concesserimus irrationalem animam veluti materiem subiacere, unde rationalis anima fiat.
2 Sic enim fiet, ut si haec in melius commutata, erit hominis; illa quoque in deterius commutata, sit pecoris.
3 De quo ludibrio quorumdam philosophorum etiam eorum posteri erubuerunt, nec eos hoc sensisse, sed non recte intellectos esse dixerunt.
4 Et credo ita esse, velut si quisquam etiam de Scripturis nostris hoc sentiat, ubi dictum est, Homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13): aut ubi item legitur, Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19).
5 Neque enim non omnes haeretici Scripturas catholicas legunt; nec ob aliud sunt haeretici, nisi quod eas non recte intelligentes, suas falsas opiniones contra earum veritatem pervicaciter asserunt.
6 Sed quoquo modo se habeat vel non habeat opinio philosophorum de revolutionibus animarum, catholicae tamen fidei non convenit credere animas pecorum in homines, aut hominum in pecora transmigrare.
Augustinus HOME