monumenta.ch > Augustinus > 24 > 12 > 28 > 20 > 15 > 17 > 20 > 12 > 18 > 15 > 26 > 21 > 24 > 13 > 18 > 14 > 19 > 14 > 22 > 18 > 3 > 17 > 22 > 13 > 11 > 17 > 11 > 11 > 16 > 19 > 20 > 13 > 10 > 14 > 13 > 15 > 10 > 18 > 16 > 22 > 11 > 17 > 12 > 12
    >>> 13.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 9, 12.

1 Si autem anima irrationalis, materies est quodammodo, de qua fit anima rationalis, id est humana, rursus quaeritur etiam ipsa irrationalis unde fiat; quia et ipsam non facit nisi creator omnium naturarum.
2 An illa de materie corporali? Cur non ergo et ista? Nisi forte quod velut gradatim fieri conceditur, compendio posse Deum facere quisquam negabit.
3 Proinde quaelibet adhibeatur interpositio, si corpus est materies animae irrationalis, et anima irrationalis est materies animae rationalis, procul dubio corpus est materies animae rationalis.
4 Quod neminem unquam scio ausum esse sentire, nisi qui et ipsam animam nonnisi in genere alicuius corporis ponit.
Augustinus HOME