monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 5, 7. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 5, 8.

1 Sed non ideo quaestio sublata est, qua quaeritur adhuc utrum eam naturam, quae anima dicitur, et antea non erat, ex nihilo creaverit, tanquam ipse flatus eius non ex aliqua substantia subiacente factus sit, sicut de flatu dicebamus, quem facit anima ex corpore suo; sed omnino ex nihilo tunc factus sit flatus, cum Deus flare voluit, idemque hominis anima factus sit: an vero iam erat aliquid spirituale, quamvis hoc quidquid erat, nondum animae natura erat, atque ex hoc factus sit flatus Dei quae natura esset animae; sicut nec corporis humani natura iam erat, antequam Deus eam de limo terrae vel pulvere formasset.
2 Non enim caro humana erat pulvis aut limus; sed tamen aliquid erat unde illa fieret, quae nondum erat.
Augustinus HOME