Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 5, 7.
1 | Utrum autem ex eo quod omnino non erat, id est ex nihilo; an ex aliqua re, quae iam ab illo facta spiritualiter erat, sed anima nondum erat, merito quaeri potest. |
2 | Si enim Deum adhuc aliquid ex nihilo creare non credimus, posteaquam creavit omnia simul, et ob hoc a consummatis omnibus operibus requievisse credimus, quae inchoavit faceret, ut quidquid deinde faceret, ex his faceret; non video quemadmodum intelligamus, adhuc eum ex nihilo animas facere. |
3 | An dicendum est, eum in illis quidem operibus primorum sex dierum fecisse illum diem occultum, ac si hoc potius credi oportet, spiritualem atque intellectualem naturam, scilicet unitatis angelicae, et mundum, id est coelum et terram; atque in illis iam exstantibus naturis rationes creasse futurarum aliarum, non ipsas naturas: alioquin si iam ibi creatae essent sicut erant futurae, non adhuc essent futurae? Quod si ita est, nondum erat in conditis rebus animae humanae ulla natura, et tunc esse coepit, cum eam Deus sufflando fecit, atque indidit homini. |