monumenta.ch > Augustinus > 6 > 9 > . . . > 3 > 9 > 1 > 2 > 21 > . . . > 1 > 3 > 2 > 7 > 2 > 5 > 4 > 5 > 4 > 4 > 3 > 21 > 8 > 9 > 2 > 1 > 21 > 5
Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 3, 4. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 3, 5.

1 Possemus quidem dicere nec ipsum Dei flatum esse animam hominis, sed Deum sufflando fecisse animam in homine: sed ne putentur meliora quae fecit verbo, quam quod fecit flatu, quia et in nobis melius est verbum quam flatus; nihil est interim secundum supradictam rationem, cur animam ipsam Dei flatum dicere dubitemus, dum intelligatur non esse Dei natura atque substantia, sed hoc ipsum esse sufflare, quod est flatum facere; quod autem flatum facere, hoc animam facere.
2 Cui sententiae congruit quod per Isaiam dicit Deus: Spiritus enim a me procedet, et flatum omnem ego feci.
3 Nam non quemlibet flatum corporeum eum dicere, sequentia docent.
4 Cum enim dixisset, Omnem flatum ego feci; Et propter peccatum, inquit, pusillum quid contristavi eum, et percussi eum (Isai. LVII, 16, 17, sec. LXX).
5 Quid ergo dicit flatum, nisi animam, quae propter peccatum percussa et contristata est? Quid igitur est, Omnem flatum ego feci, nisi, Omnem animam ego feci?
Augustinus HOME