monumenta.ch > Augustinus > . . . > 8 > 1 > 1 > 9 > 6 > 1 > 7 > 3 > 8 > . . . > 1 > 9 > 4 > 5 > 9 > 6 > 2 > 1 > 4 > 8 > 7 > 8 > 6 > 9 > 12 > 8 > 4 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 8 > 3 > 12 > 3 > 5 > 6 > 9 > 20 > 12 > 12 > 7 > 3 > 1 > 7 > 7 > 7 > 8 > 5 > 14 > 2
Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 1, 2.

1 Ac primum illud videamus, quod scriptum est, Flavit, vel, Sufflavit in faciem eius flatum vitae.
2 Nonnulli enim codices habent, Spiravit, vel, Inspiravit in faciem eius.
3 Sed cum Graeci habeant ἐνεφύσησεν, non dubitatur flavit vel sufflavit esse dicendum.
4 Quaerehamus autem in superiori sermone de manibus Dei, cum homo de limo formatus cogitaretur: quid ergo nunc dicendum est in eo quod scriptum est, Sufflavit Deus, nisi quia sicut non manibus corporis finxit, ita nec faucibus labiisque sufflavit?
Augustinus HOME