monumenta.ch > Augustinus > 38 > 2 > 2 > 9 > 2 > 5 > 8 > 18 > 12 > 5 > 26 > 38 > 8 > 18 > 25 > 3 > 2 > 6 > 2 > 5 > 3 > 8 IV > 4 > 23 > 17 > 6 > 12 VII > 17 > 4 > 13 > 8 > 1. 1 > 14 > 12 > 20 > 3 > 7 > 9 > 11 > 5 > 6 > 4 > 34 > 9 > 21 > 25 > 12 > 5 > 23 > 4 > 3 > 38
   

Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 27, 38.

1 Dicit item Apostolus: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus eius, induite novum qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum (Coloss. III, 9, 10).
2 Hanc imaginem in spiritu mentis impressam perdidit Adam per peccatum; quam recipimus per gratiam iustitiae; non spirituale atque immortale corpus, in quo ille nondum fuit, et in quo erunt omnes sancti resurgentes a mortuis: hoc enim praemium est illius meriti, quod amisit.
3 Proinde illa stola prima (Luc. XV, 22), aut ipsa iustitia est unde lapsus est; aut, si indumentum corporalis immortalitatis significat, etiam hanc ille sic amisit, cum propter peccatum ad eam pervenire non potuit.
4 Dicitur enim et amisisse uxorem, et amisisse honorem, qui speratum non acceperit, illo a quo sperabat offenso.
Augustinus HOME