monumenta.ch > Augustinus > 2 > 9 IV > 18 > 7 > 11 > 13 > 11 > 17 > 5 > 23 > 32 > 20 > 9 > 24 > 10 > 8 > 16 > 7 > 21 > 22 > 4 > 17 > 31 > 23 > 31 > 24 > 39 > 54 > 37 > 7 > 5 > 22 > 2 > 2 > 21 > 42 > 3 > 31 > 4 IV > 32 > 8 IV > 33 > 7 > 28 > 36 > 8 > 8 > 26 > 22 > 34 > 19 > 49 > 18 > 7 > 19 > 38 > 16 > 10 > 30 > 34 > 4 > 1. 6 > 14 > 14 > 23 > 8 IV > 38 > 27 > 39 > 1. 1 > 5 > 10 > 5 > 1 I > 12 > 3 > 21 > 21 > 30 > 7 > 21 > 27 > 37


Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 26, 37.

1 Quomodo ergo corpus nostrum dicit Apost.
2 mortuum, cum adhuc de viventibus loqueretur, nisi quia iam ipsa conditio moriendi ex peccato parentum haesit in prole? Animale est enim et hoc corpus, sicut et primi hominis fuit; sed hoc iam in ipso animalis genere multo est deterius: habet enim necessitatem moriendi, quod illud non habuit.
3 Quamvis enim restabat adhuc ut immutaretur, et spirituale factum plenam immortalitatem perciperet, ubi cibo corruptibili non egeret; tamen si iuste viveret homo, et in spiritualem habitudinem corpus eius mutaretur, non iret in mortem.
4 In nobis autem etiam iuste viventibus, corpus moriturum est; propter quam necessitatem, ex illius primi hominis peccato venientem, non mortale, sed mortuum corpus nostrum dixit Apostolus, quia omnes in Adam morimur (Rom. V, 12; et I Cor. XV, 22).
5 Item dicit: Sicut est veritas in Iesu, deponere vos secundum priorem conversationem hominem veterem; eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; hoc est, factus Adam per peccatum.
6 Vide ergo quid sequatur: Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem; eum qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 21-24): ecce quod perdidit Adam per peccatum.
Augustinus HOME