monumenta.ch > Augustinus > 25 > 34 > 24 > 28 > 31 > 44 > 70 > 36 > 52 > 30 > 39 > 48 > 46 > 56 > 16 > 15 > 47 > 58 > 32 > 40 > 43 > 33 > 44 > 43 > 36 > 2 > 46 > 30 > 53 > 35 > 24 > 41 > 33


Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 22, 33.

1 Unde quidam non eum mortem corporis peccato meruisse arbitrantur, sed mortem animae, quam fecit iniquitas.
2 Nam credunt eum, propter corpus animale, exiturum fuisse de hoc corpore, ad requiem scilicet quam nunc habent sancti qui iam dormierunt, et in fine saeculi eadem membra immortaliter recepturum; ut videlicet mors corporis non de peccato accidisse videatur, sed naturaliter, ut animalium caeterorum.
3 Verum his rursus Apostolus occurrit et dicit: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam.
4 Si autem Spiritus eius qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis (Rom. VIII, 10, 11).
5 Ac per hoc mors etiam corporis de peccato est.
6 Si ergo non peccasset Adam, nec corpore moreretur; ideoque immortale haberet et corpus.
7 Quomodo ergo immortale, si animale?
Augustinus HOME