monumenta.ch > Augustinus > 38 > 2 > 2 > 9 > 2 > 5 > 8 > 18 > 12 > 5 > 26 > 38 > 8 > 18 > 25 > 3 > 2 > 6 > 2 > 5 > 3 > 8 IV > 4 > 23 > 17 > 6 > 12 VII > 17 > 4 > 13 > 8 > 1. 1 > 14 > 12 > 20 > 3 > 7 > 9 > 11 > 5 > 6 > 4 > 34 > 9 > 21 > 25 > 12 > 5 > 23 > 4 > 3 > 38 > 2 > 6 > 9 IV > 15 > 51 > 15 > 4 > 2 > 30 > 50 > 5 > 20 > 5 > 9 > 42 > 22 > 28 > 8 > 19 > 16 > 37 > 4 > 31 > 20 > 7 > 18 > 8 > 4 > 7 > 1 > 30 > 30 > 5 > 6 > 2 > 17 > 9 > 3 > 19 > 27 > 7 III > 12 > 32 > 21 > 4 > 36 > 11 > 31 > 8 > 16 > 2 > 7 > 27


Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 16, 27.

1 Nam et nos pro captu infirmitatis humanae iam in ipsis rebus tempore exortis possumus nosse quid in cuiusque natura sit, quod experimento perceperimus; sed utrum etiam futurum sit ignoramus.
2 Est quippe in natura huius, verbi gratia, iuvenis ut senescat; sed utrum hoc etiam sit in Dei voluntate, nescimus.
3 Sed nec in natura esset, nisi in Dei voluntate prius fuisset, qui condidit omnia.
4 Et utique occulta ratio est senectutis in corpore iuvenili, vel iuventutis in corpore puerili: neque enim oculis cernitur, sicut ipsa in puero pueritia, sicut iuventus in iuvene; sed alia quadam notitia colligitur inesse in natura quiddam latens, quo educantur in promptu numeri occulti, vel iuventutis a pueritia, vel senectutis a iuventute.
5 Occulta est ergo ista ratio, qua fit ut hoc esse possit, sed oculis; menti autem non est occulta: utrum autem hoc etiam necesse sit, omnino nescimus.
6 Et illam quidem qua fit ut esse possit, esse in natura ipsius corporis novimus: illam vero qua fit ut necesse sit, manifestum est illic non esse.
Augustinus HOME