Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 23, 46.
1 | Quae cum ita sint, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exortum est: non sic quomodo facit opere quo nunc usque operatur per pluviam et hominum agriculturam; ad hoc enim adiunctum est, Non enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur terram: sed illo modo quo creavit omnia simul, senarioque dierum numero consummavit, cum diem quem fecit, eis quae fecit sexies praesentavit, non alternante spatio temporaliter, sed ordinata cognitione causaliter. |
2 | A quibus operibus in die septimo requievit, etiam suam requiem eiusdem diei notitiae gaudioque praebere dignatus: et ideo non eum in quolibet opere suo, sed in sua requie benedixit et sanctificavit. |
3 | Unde nullam ulterius creaturam instituens, sed ea quae omnia simul fecit, administratorio actu gubernans et movens, sine cessatione operatur, simul et requiescens et operans, sicut iam ista tractata sunt. |
4 | Quorum operum eius quae usque nunc operatur, per volumina temporum explicandorum, velut exordium narrandi sumens, ait Scriptura, Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. |
5 | De quo fonte quia diximus quod dicendum putavimus, ea quae sequuntur ab alio consideremus exordio. |