Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 23, 44.
1 | Nos autem, quorum gressus, ne in illam perversitatem incidamus, eadem divina providentia per sanctam Scripturam regit, ex ipsis quoque operibus Dei eodem adiuvante indagare conemur ubi haec simul creaverit, cum a consummatis suis operibus requievit, quorum species per ordinem temporum usque nunc operatur. |
2 | Consideremus ergo cuiuslibet arboris pulchritudinem in robore, ramis, frondibus, pomis: haec species non utique repente tanta ac talis est exorta, sed quo etiam ordine novimus. |
3 | Surrexit enim a radice, quam terrae primum germen infixit; atque inde omnia illa formata et distincta creverunt. |
4 | Porro illud germen ex semine: in semine ergo illa omnia fuerunt primitus, non mole corporeae magnitudinis, sed vi potentiaque causali. |
5 | Nam illa magnitudo, copia terrae humorisque congesta est. |
6 | Sed illa in exiguo grano mirabilior praestantiorque vis est, qua valuit adiacens humor commixtus terrae tanquam materies verti in ligni illius qualitatem, in ramorum diffusionem, in foliorum viriditatem ac figuram, in fructuum formas et opulentiam, omniumque ordinatissimam distinctionem. |
7 | Quid enim ex arbore illa surgit aut pendet, quod non ex quodam occulto thesauro seminis illius extractum atque depromptum est? At illud semen ex arbore, licet non illa sed altera, atque illa rursus ex altero semine. |
8 | Aliquando autem et arbor ex arbore, cum surculus demitur atque plantatur. |
9 | Ergo et semen ex arbore, et arbor ex semine, et arbor ex arbore. |
10 | Semen autem ex semine nullo modo, nisi arbor interveniat prius. |
11 | Arbor vero ex arbore, etiamsi semen non interveniat. |
12 | Alternis igitur successionibus alterum ex altero, sed utrumque ex terra, nec ex ipsis terra: prior igitur eorum parens terra. |
13 | Sic et animalia, potest incertum esse utrum ex ipsis semina, an ipsa ex seminibus: quodlibet tamen horum prius, ex terra esse certissimum est. |