monumenta.ch > Augustinus > 55 > 6 > 41
Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 20, 40. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 20, 41.

1 Sed plane, si aliquam creaturam sic eum nunc instituere putaverimus, ut genus eius primae illi suae conditioni non inseruerit, aperte contradicimus dicenti Scripturae, quod consummaverit omnia opera sua in die sexto (Gen. II, 2).
2 Secundum illa enim genera rerum quae primum condidit, nova eum multa facere, quae tunc non fecit, manifestum est.
3 Novum autem genus instituere credi recte non potest, quoniam tunc omnia consummavit.
4 Movet itaque occulta potentia universam creaturam suam, eoque motu illa versata, dum Angeli iussa perficiunt, dum circumeunt sidera, dum alternant venti, dum abyssus aquarum lapsibus et diversis etiam per aerem conglobationibus agitatur, dum vireta pullulant, suaque semina evolvunt, dum animalia gignuntur, varioque appetitu proprias vitas agunt, dum iniqui iustos exercere permittuntur, explicat saecula, quae illi, cum primum condita est, tanquam plicita indiderat: quae tamen in suos cursus non explicarentur, si ea ille qui condidit, provido motu administrare cessaret.
Augustinus HOME