monumenta.ch > Augustinus > 21 > 51 > 22 > 44 > 26 > 37 > 22 > 4 > 40
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 20, 41.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 20, 40.

1 Iam nunc ergo discernamus opera Dei, quae usque nunc operatur, ab illis operibus a quibus in die septimo requievit.
2 Sunt enim qui arbitrentur tantummodo mundum ipsum factum a Deo, caetera iam fieri ab ipso mundo, sicut ille ordinavit et iussit; Deum autem ipsum nihil operari.
3 Contra quos profertur illa sententia Domini: Pater meus usque nunc operatur.
4 Et ne quisquam putaret apud se illum aliquid operari, non in hoc mundo: Pater in me manens, inquit, facit opera sua; et sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ioan. V, 17, 20, 21).
5 Deinde, quia non solum magna atque praecipua, verum etiam ista terrena et extrema ipse operatur, ita dicit Apostolus: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum fere tritici, aut alicuius caeterorum; Deus autem dat illi corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus (I Cor. XV, 36-38).
6 Sic ergo credamus, vel, si possumus, etiam intelligamus usque nunc operari Deum, ut si conditis ab eo rebus operatio eius subtrahatur, intercidant.
Augustinus HOME