1 | Quod autem non in Deo tantum innotescit Angelis quod absconditum est, verum etiam hic eis apparet, cum efficitur atque propalatur, idem apostolus ita testis est: Et sine dubio, inquit, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16). |
2 | Et, nisi fallor, mirum est si non omnia quae dicitur Deus tanquam ad praesens tempus cognoscere, ideo dicitur, quia cognosci facit, sive ab Angelis, sive ab hominibus. |
3 | Modus quippe iste locutionis cum per efficientem id quod efficitur significatur, creber est in Scripturis sanctis; maxime cum de Deo aliquid dicitur, quod ei ad proprietatem locutionis non convenire praesidens mentibus nostris ipsa veritas clamat. |