monumenta.ch > Augustinus > 24 > 40 > 32 > 34 > 25 > 33 > 36 > 37 > 32 > 40 > 24 > 33 > 44 > 51 > 69 > 30 > 37
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 19, 38.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 19, 37.

1 Non sane propter inferiorum scientiam nuntiis indiget, quasi per eos fiat scientior; sed illo simplici ac mirabili modo novit omnia stabiliter atque incommutabiliter.
2 Habet autem nuntios propter nos et propter ipsos; quia illo modo Deo parere et assistere, ut eum de inferioribus consulant, eiusque supernis praeceptis et iussis obtemperent, bonum est eis in ordine propriae naturae atque substantiae.
3 Nuntii autem graece ἄγγελοι dicuntur; quo nomine generali universa illa superna civitas nuncupatur, quem primum diem conditum existimamus.
Augustinus HOME