Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 17, 35.
1 | Iam nunc consideremus ea quae fecit Deus omnia simul, a quibus in die sexto consummatis requievit in septimo, postea consideraturi opera eius, in quibus usque nunc operatur. |
2 | Ipse enim ante saecula: a saeculo autem ea dicimus, ex quo coepit saeculum, sicut ipsum mundum; in saeculo autem, sicut ea quae nascuntur in mundo. |
3 | Cum ergo Scriptura dixisset, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; paulo post ait, In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Ioan. I, 3, 10). |
4 | De hoc opere Dei alio loco scriptum est: Qui fecisti mundum de materia informi (Sap. XI, 18). |
5 | Hic mundus plerumque coeli et terrae nomine nuncupatur, sicut iam commemoravimus, quae Scriptura dicit Deum fecisse, cum factus est dies: de quibus verbis iam, quantum visum est, disputavimus, quemadmodum congruat conditioni mundi huius, et quod sex diebus consummatus est cum omnibus quae in eo sunt, et quod tunc factus, cum factus est dies, ut et illud congruat quod creavit omnia simul (Eccli. XVIII. 1). |