monumenta.ch > Augustinus > 37 > 2 > 31 > 30 > 27 > 19 > 27 > 37 > 36 > 42 > 18 > 16 > 22 > 36 > 66 > 5. 7 > 2 > 7 IV > 54 > 21 > 25 > 22 > 33 > 21 > 34 > 17 > 41 > 6 > 22 > 25 > 4. 9 > 18 > 24 > 26 > 8. 9 > 34 > 28 > 26 > 7. 8 > 23 > 43 > 41 > 4. 6 > 19 > 37 > 36 > 15 > 17 > 30 > 69 > 18 > 51 > 44 > 33 > 24 > 40 > 21 > 32 > 31 > 21 > 32 > 2 > 12 > 37 > 36 > 33


Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 15, 33.

1 Sed etiam si hoc legamus et intelligamus, Quod factum est, in illo vita est; manet ista sententia, ut id quod per ipsum factum est, vita esse in illo intelligatur, in qua vita vidit omnia, quando fecit; et sicut vidit, ita fecit: non praeter seipsum videns, sed in seipso ita enumeravit omnia quae fecit.
2 Nec alia visio ipsius et Patris, sed una, sicut una substantia.
3 Nam et in libro Iob ita ipsa Sapientia, per quam facta sunt omnia, praedicatur: Sapientia vero, inquit, unde inventa est? vel quis sit locus scientiae? Ignorat mortalis viam eius, nec invenietur in hominibus.
4 Et paulo post: Audivimus, inquit, eius gloriam; Dominus commendavit viam eius, et ipse novit locum eius.
5 Ipse enim omne quod est sub coelo perfecit, et novit quae sunt in terra, omnia quae fecit: ventorum libramenta, aquae mensuras quando fecit, sicut vidit enumeravit (Iob. XXVIII, 12, 22-25).
6 His atque huiusmodi testimoniis probatur quod haec omnia, priusquam fierent, erant in notitia facientis.
7 Et utique ibi meliora, ubi veriora, ubi aeterna et incommutabilia.
8 Quanquam sufficere debeat ut quisque noverit, vel inconcusse credat quod Deus haec omnia fecerit; non opinor eum esse tam excordem, ut Deum quae non noverat fecisse arbitretur.
9 Porro, si noverat ea, priusquam faceret ea; profecto priusquam fierent, apud illum erant eo modo nota, quo sempiterne atque incommutabiliter vivunt, et vita sunt: facta autem eo modo, quo unaquaeque creatura in genere suo est.
Augustinus HOME