1 | Quanquam et ea quae sequuntur in Evangelio, satis asserant istam sententiam: adiungit enim Evangelista et dicit, Quod factum est, in illo vita est, et vita erat lux hominum (Ioan. I, 4). |
2 | Quia scilicet rationales mentes, in quo genere homo factus est ad imaginem Dei, non habent veram lucem suam nisi ipsum Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, cuius participes esse poterunt ab omni iniquitate et errore mundatae. |