1 | De primis ergo illis divinis incommutabilibus aeternisque rationibus, quoniam ipsa Dei Sapientia, per quam facta sunt omnia, priusquam fierent ea noverat, sic Scriptura testatur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. |
3 | Quis ergo tam sit demens, ut dicat non ea Deum fecisse quae noverat? Porro si noverat, ubi nisi apud ipsum, apud quem Verbum erat, per quod facta sunt omnia? Nam si extra seipsum ea noverat, quis eum docuerat? Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 34-36). |