monumenta.ch > Augustinus > 17 > 9 > 32 > 39 > 31 > 39 > 55 > 28


Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 12, 28.

1 Cum ergo aliter se habeant omnium creaturarum rationes incommutabiles in Verbo Dei, aliter illa eius opera a quibus in die septimo requievit, aliter ista quae ex illis usque nunc operatur; horum trium hoc quod extremum posui, nobis utcumque notum est per corporis sensus, et huius consuetudinem vitae.
2 Duo vero illa remota a sensibus, et ab usu cogitationis humanae, prius ex divina auctoritate credenda sunt; deinde per haec quae nota sunt, utcumque noscenda, quanto quisque magis minusve potuerit pro suae capacitatis modo, divinitus adiutus internis aeternisque rationibus ut possit.
Augustinus HOME