monumenta.ch > Augustinus > 60 > 15 > 10 > 25 > 8 > 30 > 41 > 11 > 38 > 31 > 4 > 11 > 52 > 12 > 19 > 27


Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 11, 27.

1 Sed illud etiam atque etiam consideremus, utrum possit nobis per omnia constare sententia qua dicebamus, aliter operatum Deum omnes creaturas prima conditione, a quibus operibus in die septimo requievit; aliter istam earum administrationem, qua usque nunc operatur: id est, tunc omnia simul sine ullis temporalium morarum intervallis; nunc autem per temporum moras, quibus videmus sidera moveri ab ortu ad occasum, coelum mutari ab aestate ad hiemem, germina certis dierum momentis pullulare, grandescere, virescere, arescere.
2 Animalia quoque statutis temporum metis et cursibus et concipi, et perfici, et nasci, et per aetates usque in senium mortemque decurrere, et caetera huiusmodi temporalia.
3 Quis enim operatur ista nisi Deus, etiam sine ullo tali suo motu? non enim et ipsi accidit tempus.
4 Inter illa ergo opera Dei, a quibus requievit in die septimo, et ista quae usque nunc operatur, quemdam Scriptura interponens suae narrationis articulum, commendavit se illa explicasse, et coepit iam ista contexere.
5 Illorum explicatorum commendatio sic facta est: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exoriretur.
6 Non enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur terram.
7 Istorum autem contextio sic coepit: Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae.
8 Ab hac commemoratione fontis huius et deinceps ea quae narrantur, per moras temporum facta sunt, non omnia simul.
Augustinus HOME