1 | Quapropter de istius fontis magnitudine vel multitudine, qui sive unam habuit alicunde eruptionem, sive propter aliquam in terrae occultis sinibus unitatem, unde omnes aquae super terram scatent omnium fontium magnorum atque parvorum, unus fons dictus est, per omnes dispertitiones suas ascendens de terra et irrigans omnem faciem terrae: sive etiam, quod est credibilius, quia non ait, Unus fons ascendebat, sed ait, Fons autem ascendebat de terra, pro numero plurali posuit singularem; ut sic intelligamus fontes multos per universam terram loca vel regiones proprias irrigantes, sicut dicitur miles, et multi intelliguntur, sicut dicta est locusta et rana in plagis (Psal. CIV, 34), quibus Aegyptii percussi sunt, cum esset innumerabilis locustarum numerus et ranarum; iam non diutius laboremus. |