monumenta.ch > Augustinus > 21 > 24 > 11 > 23 > 19 > 18 > 11 > 13 > 10 > 4 > 28 > 5 > 7 > 26 > 25 > 26 > 25 > 22 > 12 > 22 > 5 > 19 > 10 > 27 > 27 > 15 > 21 > 16 > 16 > 21 > 3 > 7 > 24


Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 9, 24.

1 Proinde cum de isto fonte quaerimus, quomodo id quod dictum est, Ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae, non impossibile videatur; si ea quae diximus, impossibilia cuiquam videantur, quaerat ipse aliud, quo tamen verax ista Scriptura monstretur, quae procul dubio verax est, etiamsi non monstretur.
2 Nam si argumentari voluerit, quo eam falsam esse convincat; aut ipse nulla vera de creaturarum conditione atque administratione dicturus est; aut si vera dixerit, istam non intelligendo falsam putabit: velut si contendat ideo non potuisse uno quantolibet fonte omnem terrae faciem irrigari; quia si montes non irrigabat, non omnem terrae faciem irrigabat: si autem etiam montes rigabat, non erat iam impertitio saginae, sed diluvii inundatio; quod si terra tunc sic erat, totum mare erat, et nondum discreta erat arida.
Augustinus HOME