monumenta.ch > Augustinus > 5 > 22
Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 7, 21. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 7, 22.

1 An primo Deum voluisse credendum est uno fonte maximo irrigare omnem terram, ut illa quae in ea principaliter condiderat, accepto humoris adiutorio, iam etiam per temporalia spatia gignerentur, pro suorum generum diversitate etiam diversis numeris dierum; et postea plantato paradiso repressisse illum fontem, multisque fontibus, sicut iam nunc videmus, implevisse terram; de paradisi autem uno fonte quatuor ingentia flumina divisisse; ut et terra caetera creaturarum suarum plena generibus, congruos numeros suorum temporum agentibus, fontes etiam suos haberet ac fluvius; et paradisus loco electiore plantatus, quatuor illa flumina ex capite sui fontis emitte ret? aut ex ipso uno fonte paradisi multo largius exundante, prius totam irrigasse terram, atque ad parienda per temporum numeros genera, quae in ea sine intervallis temporum creaverat, fecundasse; ac postea repressisse in eo loco aquarum eruptionem vastissimam, ut de diversis per omnem terram capitibus fluminum ac fontium iam manarent; ac deinde in regione illius fontis, non iam universam terram rigantis, sed memorabiles solos illos quatuor fluvios emittentis, plantasse paradisum, ubi hominem quem fecerat collocaret?
Augustinus HOME