Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 7, 20.
| 1 | Quod autem sequitur, Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae; hinc iam, quantum arbitror, intimatur quae fiant secundum intervalla temporum ex prima illa conditione creaturarum, ubi facta sunt omnia simul. |
| 2 | Et recte ab eo coepit elemento, ex quo cuncta genera nascuntur vel animalium, vel herbarum atque lignorum, ut agant temporales numeros suos naturis propriis distributos. |
| 3 | Omnia quippe primordia seminum, sive unde omnis caro, sive unde omnia fruteta gignuntur, humida sunt, et ex humore concrescunt. |
| 4 | Insunt autem illis efficacissimi numeri, trahentes secum sequaces potentias ex illis perfectis operibus Dei, a quibus in die septimo requievit. |