monumenta.ch > Augustinus > 9 > 11 > 13 > 29 > 13 > 15.16 > 2 > 11.20 > 11.23 > 2 > 21 > 29 > 15 > 2 > 13.31 > 1 > 11.22 > 10 > 2 > 2 > 13.28 > . . . > 10 > 18 > 1 > 21.30 > 13 > 8 > 16 > 9 > 17 > 17 > 13.17 > 11.27 > 18
Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 6, 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 6, 18.

1 An ob hoc utrumque positum est, et quia nondum pluerat super terram, et quia nondum erat homo qui operaretur terram? Ubi enim opera humana non est, per pluviam ista nascuntur.
2 Sunt etiam quaedam quae per pluviam non nascuntur, nisi humana opera accedat.
3 Ideo nunc utrumque adiutorium necessarium est, ut cuncta nascantur: tunc aut in utrumque defuit; ideo fecit Deus haec potentia Verbi sui sine pluvia, sine opere humano.
4 Nam etiam nunc ipse facit, sed iam per pluviam et per hominum manus; quamvis neque qui plantat sit aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).
Augustinus HOME