1 | Hic est ergo liber creaturae coeli et terrae, quia in principio fecit Deus coelum et terram, secundum materiae quamdam, ut ita dicam, formabilitatem, quae consequenter verbo eius formanda fuerat, praecedens formationem suam, non tempore, sed origine. |
2 | Nam utique cum formaretur, primum factus est dies cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exoriretur, sicut tractavimus; vel si quid liquidius et congruentius videri et dici potuit aut potuerit. |