monumenta.ch > Augustinus > 19.34 > 2 > 19 > 29 > 14 > 17 > 13 > 1 > 14 > 26 > 25 > . . . > 23 > 21 > 11.17 > 2 > 3 > 22 > 10 > 16 > 10.20 > 14 > 11.15 > 2 > 2 > 10.11 > 28 > . . . > . . . > 2 > 24 > 10.12 > 10.15 > 2 > 2 > 29 > 14
Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 5, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 5, 14.

1 In his vero quae iam ex informitate formata sunt, evidentiusque appellantur creata, vel facta, vel condita, primum factus est dies.
2 Oportebat enim ut primatum creaturae obtineret illa natura, quae creaturam per Creatorem, non Creatorem per creaturam posset agnoscere.
3 Secundo, firmamentum unde corporeus incipit mundus.
4 Tertio, species maris et terrae, atque in terra potentialiter, ut ita dicam, natura herbarum atque lignorum.
5 Sic enim terra ad Dei verbum ea produxit, antequam exorta essent, accipiens omnes numeros eorum quos per tempora exsereret secundum suum genus.
6 Deinde, posteaquam haec velut habitatio rerum condita est, quarto die luminaria et sidera creata sunt, ut prius pars mundi superior, rebus quae intra mundum moventur visibilibus ornaretur.
7 Quinto, aquarum natura, quia coelo aerique coniungitur, produxit ad Dei verbum indigenas suos, omnia scilicet natatilia et volatilia; et haec potentialiter in numeris, qui per congruos temporum motus exsererentur.
8 Sexto, terrestria similiter animalia, tanquam ex ultimo elemento mundi ultima; nihilominus potentialiter, quorum numeros tempus postea visibiliter explicaret.
Augustinus HOME